HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XCV: De tumultu excitato per Demetrium

#Act. XIX#qui faciebat aedes et imagines argenteas Dianae#Act. XX

Et facta est in tempore illo turbatio magna in Epheso. Demetrius enim argentariusconvocavit operis ejusdem opifices, et locutus est eis in hunc modum: Scitis quia de hujusmodi artificio multum nobis lucrum comparamus. Paulus autem praedicat non esse deos manufactos. Si ergo invaluerit ejus doctrina, nihil amplius lucrabimur, et etiam templum magnae Dianae pro nihilo reputabitur, et majestas ejus destruetur, quam veneratur universus orbis, et statim ira repleti, clamaverunt unanimiter, discurrentes per civitatem: Magna Diana Ephesiorum! Et rapto Gaio, et Aristarcho sociis Pauli contraxerunt eos in theatrum, spectaculum scilicet in quo rei puniebantur. Et cum Paulus, hoc audito, vellet venire in theatrum, non formidans se morti objicere, dissuasum est ei a quibusdam amicis suis propter conventum populi. Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis exhortatus est eos, et valefaciens eis profectus est in Macedoniam, et inde Athenas. Ubi cum fuisset tribus mensibus, positae sunt ei insidiae a Judaeis in Syriam navigaturo, scientibus quod deferret collectas. Olim cum esset vacuus viator, non posuerunt illi insidias. Habuit igitur consilium, ut reverteretur in Macedoniam, ut ita vitaret insidias. Quidam enim de sociis ejus profecti sunt recta via. Et praecedentes nos, dicit Lucas, substituerunt nos Troade per circumitum venientes. Nos vero navigavimus post dies azymorum Philippis quae est prima civitas Macedoniae, et in quinque diebus venimus Troadem, ubi demorati sumus septem diebus. Una autem Sabbati cum perendinaremus disputabat Paulus cum eis, in crastino profecturus, et protraxit sermonem in mediam noctem, et erant lampades copiosae in coenaculo, ubi congregati eramus.